monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 11
IX. MANSIO. Et profecti de deserto Sin, castra metati sunt in Dephca . Nona Mansio. Hoc nomen apud Hebraeos κρούμα, id est, pulsatio dicitur: iuxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis . In libro autem Hebraicorum Nominum , adhaesionem, remissionemque transtulimus, quod lectorem turbare non debet. Nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id quod vulgo habetur, edidimus, si medium verbum scribatur per BETH litteram: hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per PHE, quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat: sensusque est manifestus: post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina iuxta Hebraicam Veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca, omnia corrupta reperimus: et miror quosdam eruditos et Ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis, fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca , legant Rephca, litteram ponentes pro littera, eo quod RES et DELETH parvo apice, distinguantur, et interpretantur curationem: atque exinde tropologiam similem prosequuntur.